Hľadaný výraz: Mt 18,6-7; Mk 9,42; Lk 17,1-3, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 3
6 Qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis, qui in me credunt, expedit ei, ut suspendatur mola asinaria in collo eius et demergatur in profundum maris. 7 Vae mundo ab scandalis! Necesse est enim ut veniant scandala; verumtamen vae homini, per quem scandalum venit!

42 Et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me, bonum est ei magis, ut circumdetur mola asinaria collo eius, et in mare mittatur.

1 Et ad discipulos suos ait: “ Impossibile est ut non ve niant scandala; vae autem illi, per quem veniunt! 2 Utilius est illi, si lapis molaris imponatur circa collum eius et proiciatur in mare, quam ut scandalizet unum de pusillis istis. 3 Attendite vobis! Si peccaverit frater tuus, increpa illum et, si paenitentiam egerit, dimitte illi;

1

mail   print   facebook   twitter